Hebrews 3:4
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. + 3.4 Omnis namque domus, etc. Fabricavit dico, per se enim non potest fieri, sed ab aliquo. An ideo a Christo? Vere, quia Deus est qui facit domum, et omnia. Qui autem omnia creavit, et domum. Deus est. Utriusque enim domus tam ejus quam rexit Moyses, quam ejus quam erexit Christus, factor est Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For every house is builded by some man; but he that built all things is God.
In Context
Cross References
Esther 2:10Quæ noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
Hebrews 1:2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: + 1.2 In Filio, qui prophetis est major. Est enim Dominus prophetarum impletor et sanctificator. Sic ergo propheta est, quod et Dominus prophetarum. Sic et angelus Christus est, ut et Dominus angelorum. Constituit immutabiliter. Hæredem universorum, id est possessorem omnis creaturæ. Non enim jam portio Domini est Jacob, et pars ejus Isræl: sed omnes prorsus nationes mundi.