Hebræos 4:15
Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. + 4.15 Non enim habemus, etc. Quasi: Teneamus et tenere debemus, quia, cum sit potens, est etiam misericors, nostram utpote expertus infirmitatem. Qui non possit, etc. Impossibile est scire afflictiones afflictorum, homini qui experimentum afflictionis non habuit et sensibiliter omnia non sustinuit. Christus vero scit non solum per hoc quod Deus, secundum quod omnia novit, sed per hoc quod homo et similia sustinuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
Isaiah 53:9Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. + 53.9 Dabit impios. ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites. Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.
Matthew 8:16Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: + 8.16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos.
Luke 4:2diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. + 4.2 Esuriit. BEDA. Non est scriptum de Moyse vel Elia, etc., usque ad esurit autem non tam cibum corporis quam salutem animæ.
John 8:46Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? + 8.46 Quis ex vobis, etc. Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem, etc.
Philippians 2:7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. + 2.7 Factus. Secundum formam servi, qui erat infectus secundum formam Dei et etiam suo Habitu. Id est conversatione.