Hosea 3:4
Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:19Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
Exodus 28:4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.4 Hæc autem. ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.
Leviticus 8:7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, + 8.7 Vestivit. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina, qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale, etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.
Judges 17:5Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. + 17.5 Et fecit ephod et theraphim, etc. HIERON., epist. 130, tom. 1. In volumine Judicum, etc., usque ad per teraphim fecisse monstratur.
1 Samuel 2:18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
1 Samuel 21:9Et dixit sacerdos: Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in Valle terebinthi: est involutus pallio post ephod: si istum vis tollere, tolle: neque enim hic est alius absque eo. Et ait David: Non est huic alter similis: da mihi eum.