Osee Propheta 8:12
Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have written to him the great things of my law, but they were counted as a strange thing.
In Context
11Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; factæ sunt ei aræ in delictum.
Cross References
2 Kings 17:15Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos: secutique sunt vanitates, et vane egerunt: et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant.
Nehemiah 9:26Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua: et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te: feceruntque blasphemias grandes.
Proverbs 22:20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia:
Jeremiah 6:16Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. + 6.16 State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc.
Hosea 4:6Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.