Isaiah 10:30
Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Lift up thy voice, O daughter of Gallim: cause it to be heard unto Laish, O poor Anathoth.
In Context
Cross References
Joshua 21:18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis: civitates quatuor.
Judges 18:29vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quæ prius Lais dicebatur.
1 Kings 2:26Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: Vade in Anathoth ad agrum tuum: equidem vir mortis es: sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
Jeremiah 1:1Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin. + 1.1 Præfatio Hæc interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebræos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quæ, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebræis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebræam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo præmonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est. Argumentum Incipit Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Ægypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Ægyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Ægyptii venerantur. Verba Jeremiæ. HIER. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiæ verbum Domini est.