Isaiah 13:12
Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo. + 13.12 Pretiosior erit vir auro, etc. ID. Omnia rara pretiosa, id est, vir Babylonis rarius invenietur auro. Similiter dicitur sermo Domini pretiosus, id est, raro inveniebantur. In die quoque judicii visitabit Dominus mala orbis, et quiescere faciet arrogantiam dæmonum, et pauci invenientur electi propter persecutionem Antichristi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I will make a man more precious than fine gold; even a man than the golden wedge of Ophir.
In Context
Cross References
1 Chronicles 1:23et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.
Isaiah 10:19Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.]
Isaiah 24:6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.