Isaiah 18:2
qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam; ad populum terribilem, post quem non est alius; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. + 18.2 In vasis papyri, id est in navibus de papyro factis, etc., usque ad pertransit et labitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 10:8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, + 10.8 Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.
2 Chronicles 12:2Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Ægypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino) + 12.2 Anno autem quinto regni Roboam ascendit. RAB. Mali rectores per negligentiam suam principem tenebrarum provocant in Ecclesiam, qui thesauros domus Domini et thesauros regis aufert, cum scientiam Scripturarum et opera virtutum subtrahit incautis et desidiosis.
2 Chronicles 16:8Nonne Æthiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua?
Isaiah 19:5Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur. + 19.5 Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.
Ezekiel 30:9In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet.