Isaiah 19:23
In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. + 19.23 In die illa. Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit. ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24In die illa erit Israël tertius Ægyptio et Assyrio; benedictio in medio terræ
Cross References
Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
Isaiah 27:13Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Ægypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.]
Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?
Ephesians 2:18Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.