The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 2 › Isaiah 2:6

Isaiah 2:6

[Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore thou hast forsaken thy people the house of Jacob, because they be replenished from the east, and are soothsayers like the Philistines, and they please themselves in the children of strangers.

In Context

5Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.] + 2.5 Domus Jacob, etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. In lumine. ID. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc. Vers. 6

7Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus. + 2.7 Repleta est terra. ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.

Read all of Isaiah 2

Cross References

Exodus 34:16Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis: ne, postquam ipsæ fuerint fornicatæ, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.

Leviticus 20:6Anima, quæ declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. + 20.6 Anima quæ declinaverit ad magos, etc. Grande peccatum est ad magos et ariolos declinare: hoc est enim a Deo recedere. Sunt autem magi intelligibiles, qui in nomine Domini falsa prophetant; sunt arioli deceptores et adulatores, qui veneficis verbis auditus multorum corrumpunt et a veritate avertunt.

Numbers 25:1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, + 25.1 Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.

Deuteronomy 18:14Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

Deuteronomy 31:16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.

1 Samuel 6:2Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 2:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 2:5Isaiah 2Isaiah 2:7 →