bible.software › Isaiah › Isaiah 22 › Isaiah 22:7
Isaiah 22:7
Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it shall come to pass, that thy choicest valleys shall be full of chariots, and the horsemen shall set themselves in array at the gate.
In Context
6Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. + 22.6 Elam. Civitas in Perside provincia, in qua optimi sagittarii: Elam sumpsit pharetram. Elam, ascensus eorum, id est superbia hæreticorum, sumpsit pharetram, ut sagittet in obscuro rectos corde. Parietem. Ecclesiæ firmamenta, clypeo suo, id est impugnatione nudavit.
8Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. + 22.8 Operimentum. Templum quod gentibus et pollutis ante opertum et clausum erat. Armamentarium. Juxta templum erat domus quam ædificavit David ad reponenda arma, in cujus circuitu arbores multæ; unde dicitur domus saltus. Ipsa quoque non lapidea, sed lignea fuit: ex humore enim cæmenti et lapidum ut aiunt eruginat ferrum.
Read all of Isaiah 22
Cross References
Isaiah 8:7propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus; + 8.7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.
Isaiah 37:34In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
Ezekiel 4:2Et ordinabis adversus eam obsidionem, et ædificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
This Verse In Other Editions
Study Isaiah 22:7