Isaiah 28:6
et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.] + 28.6 Fortitudo revertentibus. ID. Non leguntur bella Ezechiæ, sed Dominus pro eo bellum gessit, interfectis centum et octoginta quinque millibus Assyriorum, quorum Judæi spolia collegerunt: et ad portas Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:16Et dixit Dominus ad Moysen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi fœderis, faciesque ibi stare tecum, + 11.16 Congrega mihi septuaginta. GREG., lib. XXIX Moral., cap. 13. Sicut plerumque juvenes dicuntur, etc., usque ad patet quia senectus mentis, non corporis, eligatur.
Deuteronomy 20:4quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
1 Kings 3:28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
Proverbs 20:8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. + 20.8 Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.