Isaiæ 3:26
Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.] + 3.26 Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And her gates shall lament and mourn; and she being desolate shall sit upon the ground.
In Context
25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
Cross References
Job 2:8qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio. + 2.8 Qui testa saniem radebat. Ibid. Testa ex luto fit, etc., usque ad sed deteriores qui elatione, ut uxor Job quæ superba suadet viro.
Isaiah 29:2Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et mœrens, et erit mihi quasi Ariel.
Isaiah 47:1[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. + 47.1 Descende, sede, etc. HIER. Quia omnes creaturæ Dei sumus; nec juxta hæreticos, natura Babylonis damnabilis; vel ob luxuriam et ornatum potentissimæ urbis, quæ jam senex et vicina occasui virgunculam se et puellam jactat.
Lamentations 1:4Daleth Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem: omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
Ezekiel 26:16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: