The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 30 › Isaiah 30:29

Isaiah 30:29

Canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ solemnitatis, et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël. + 30.29 Canticum erit vobis. Post pœnam malorum agit de gloria sanctorum. Sicut filii Isræl, transito mari Rubro, cum vidissent Pharaonem et Ægyptios submersos, cum lætitia dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.; sic in die judicii, transito mundo et damnato diabolo et membris suis, sancti cum lætitia exsultabunt in Dei laudibus; eodem modo in conversione gentium. Sicut qui pergit. Præceptum est filiis Isræl, ut decimam bonorum suorum Domino offerrent, Datorem bonorum glorificantes: sic sancti in judicio offerent manipulos suos exsultantes et Deum laudantes, et gentes conversæ similiter.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall have a song, as in the night when a holy solemnity is kept; and gladness of heart, as when one goeth with a pipe to come into the mountain of the LORD, to the mighty One of Israel.

In Context

28Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. + 30.28 Spiritus ejus velut torrens inundans. HIER. Sicut torrens inundans cum pervenerit usque ad collum, animantem suffocat, sic spiritus iræ Dei in judicio impios suffocabit. Finem omnium venisse significans, sicut torrens suffocat eum ad cujus collum pervenit; sic Dei judicium neminem transibit impunitum. Quod erat in maxillis. Ut pro voluntate diaboli circumferrentur, hæc perdet Dominus in die judicii, vel in prædicatione apostolorum cum gentes ad fidem venerint, et idola relinquent.

30Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suæ, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis: allidet in turbine, et in lapide grandinis.

Read all of Isaiah 30

Cross References

Exodus 15:1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.

Deuteronomy 16:6sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi: immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Ægypto. + 16.6 Vespere ad solis. Novissima ætate mundi, quando verus Sol in passione occubuit, et Ægyptiacam captivitatem solvit, cum pascha nostrum immolatus est Christus.

Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

1 Chronicles 13:7Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.

Psalms 42:4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. + 42.4 Et introibo. Sicut pontifex ad Sancta sanctorum. CASS. Et introibo. De lætitia finali, pro qua laudat in tribulatione, qui supra tristis erat unde et se confortat. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 30:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 30:28Isaiah 30Isaiah 30:30 →