Isaiah 31:5
Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans. + 31.5 Sic proteget Dominus. Ita fecit Dominus contra Samaritanos, qui impedire conati sunt ædificationem templi. Et in tempore Machabæorum in paucis multos fudit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:27Dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
Deuteronomy 32:11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. + 32.11 Sicut aquila. Aquila, secundum physicos, ab acumine oculorum vocata, tam acute videt, ut cum super maria immobili penna fertur, nec humanis visibus patet, pisciculos in mari natare videat, et tormenti instar descendens raptam pennis prædam ad littus pertrahat. Pullos quoque plumescentes alis verberat et ad volandum provocat. Sic Christus nos dictis et exemplis exhortans, ad alta provehit, ut sequamur quo præcessit; unde: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilæ Matth. 24.. Super cœlos quoque exaltatus, et humanis subtractus aspectibus, in mari hujus mundi natantes oculis misericordiæ videt, et pennis amoris pertrahit ad littus æternæ securitatis. Unde: Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum Joan. 12.. Sicut aquila, etc. Aquila, ut aiunt, cum plumescere pullos suos videt, ad solem convertit, et illum nutrit qui irreverberata acie aspicit radios solis, et si lumina deflectit, quasi degenerem negligit; pullosque ad volandum provocat, et lassos alis sustentat: sic Deus ad verum Solem nos invitat, infirmitatibus nostris compatitur, et alis gratiæ sustentat. Provocans. Ad terram Chanaan possidendam Dominus populum suum provocavit, adjuvit, et ab inimicis protexit.
Psalms 46:6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ. + 46.6 Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet. 1
Isaiah 10:14Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. + 10.14 Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.
Isaiah 37:35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.] + 37.35 Propter me. Significat, quia non ex merito suo, sed Dei clementia conservantur, imo et patris eorum David memoria. In quo admonentur suæ negligentiæ, et fidei illius, atque justitiæ, quam tantum diligit Deus, ut posteros sanctorum merito eorum tueatur.