Isaiah 36:10
et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam? Dominus dixit ad me: Ascende super terram istam, et disperde eam. + 36.10 .
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 13:18Qui ait illi: Et ego propheta sum similis tui: et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
2 Chronicles 35:21At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te. + 35.21 Ad quam Deus. Quia ex verbis Jeremiæ, et aliorum prophetarum potuit voluntatem Domini cognoscere, qua judicandum erat in populo peccatore. Unde et Rabsaces dixit de Sennacherib rege Assyriorum: Dominus jussit me ascendere ad terram Psal. 83., quia prophetæ prædixerant eum esse ascensurum, quod eum minime latuit
Isaiah 37:28Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.