Isaiæ 37:15
et oravit Ezechias ad Dominum, dicens: + 37.15 Oravit. HIER. Jam securior de liberatione. Ante enim ascendit, sed non legitur orasse, quia pro peccatis suis metuebat hæc fore.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Hezekiah prayed unto the LORD, saying,
In Context
Cross References
2 Samuel 7:18Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque?
2 Kings 19:15et oravit in conspectu ejus, dicens: Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terræ: tu fecisti cælum et terram.
2 Chronicles 20:6ait: Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in cælo, et dominaris cunctis regnis gentium: in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
Philippians 4:6Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. + 4.6 Sed in omni oratione. Oratio et obsecratio, communiter pro se vel aliis, de quibuslibet, at petitio de rebus nominatim necessariis fit. Innotescant. Hæc notitia assiduitate fit, et vigilantia orationis. Tunc demum pax custodit corda in Christo. Hoc ideo dicit, quia qui cum Deo habet pacem, non timet mentem adversam. Apud Deum. Vel angelis, qui Deo eas offerunt. Unde: Cum oraretis, orationem vestram obtuli apud Deum. Vel nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per jactantiam.