Isaiæ 38:1
In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives. + 38.1 In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 17:23Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam: et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
2 Chronicles 32:24In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
Isaiah 1:1Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. + 1.1 Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos. ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ, etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ. ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles.
Isaiah 37:21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, + 37.21 Et misit. Historia libri Regum et Paralipomenorum admiscetur prophetiæ, quia est prophetia de liberatione urbis, de interitu Assyrii, de reversione solis, et de annis Ezechiæ additis.
Isaiah 39:3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
Jonah 3:4Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius: et clamavit, et dixit: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.