Isaiah 43:18
Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Remember ye not the former things, neither consider the things of old.
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Isaiah 46:9Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
Jeremiah 16:14Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra: Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti, + 16.14 Ecce dies veniunt, etc. ID. Prædicuntur miracula, quæ juxta litteram sub Zorobabel et Jesu pontifice partim completa sunt, etc., usque ad reduxit eos in terram suam, id est, ecclesiam quam dedit patribus eorum, id est, apostolis et apostolicis viris.
2 Corinthians 3:10Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. + 3.10 Nam nec. Vere abundat, adeo quod ad ejus comparationem illa nec dicenda est gloria. Quod claruit. Scilicet Moyses in hac prædicta parte, id est facie. Vel non est gloriosum in hac parte, id est respectu hujus nostræ partis. Illa enim tanta fuit, quanta servo credi debuit. Hæc vero tanta quanta est genitoris Christi: quia Christus in gloria est Dei Patris, ut tantum intersit inter gloriam Moysi et Christi, quantum inter imaginem et veritatem.