Isaiah 44:13
Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo;
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:30Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos?
Genesis 35:2Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
Deuteronomy 4:16ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminæ: + 4.16 Sculptam similitudinem. AUG., quæst. 4 in Deut. Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est.
Deuteronomy 27:15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Judges 18:24Qui respondit: Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quæ habeo, et dicitis: Quid tibi est?
Isaiah 41:7Confortavit faber ærarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens: Glutino bonum est; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]