Isaiah 44:20
Pars ejus cinis est; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam: neque dicet: Forte mendacium est in dextera mea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 22:20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
Job 15:31Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. + 15.31 Non credet. Quia eleemosyna eum redimere, etc., usque ad quia non redimit animam quam a vitiis non compescit.
Proverbs 15:14Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
Isaiah 59:3Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. + 59.3 Manus ejus. HIER. Iniquitates per partes exponit, etc., usque ad et tandem in Filium Dei inclamantes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros.
Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.
Hosea 12:1[Ephraim pascit ventum, et sequitur æstum; tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et fœdus cum Assyriis iniit, et oleum in Ægyptum ferebat.