The Bible Software
bible.software › Isaiæ › Isaiæ 50 › Isaiæ 50:11

Isaiæ 50:11

Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis: ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis; de manu mea factum est hoc vobis: in doloribus dormietis.] + 50.11 Ecce omnes, quasi diceret: Nihil prodest exhortatio, nec est spes salutis post scelera: Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt Psal. 13.. Accendentes ignem. Civitatis ignem quo a Romanis succensa est accenderunt, etc., usque ad sic peccatoribus diversa peccati materia plus vel minus succenditur. In doloribus dormietis. Quia nec beneficiis, nec tormentis, Dei Filium suscipere voluerunt, unde, Ite, maledicti, in ignem æternum Matth. 25..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, all ye that kindle a fire, that compass yourselves about with sparks: walk in the light of your fire, and in the sparks that ye have kindled. This shall ye have of mine hand; ye shall lie down in sorrow.

In Context

10Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum. + 50.10 Quis ex vobis. Qui timet non est perfectus, etc., usque ad hic custodit animas sanctorum integras et pudicas et puras. Qui ambulavit in tenebris. Gentilis populus in tenebris, etc., usque ad ad pœnitentiam voco; nolo enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat Ezech. 18..

Read all of Isaiæ 50

Cross References

Exodus 11:9Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti. + 11.9 Non audiet vos Pharao, etc. AUG., quæst. 40 in Exod. Tanquam opus fuerit Pharaonis inobedientia ut signa illa multiplicarentur: quæ utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia illius cordis bene utentis, non Pharaonis Dei patientia male abutentis.

Psalms 20:7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo. + 20.7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus. 1

Proverbs 26:18Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,

Isaiah 28:15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.

Isaiah 55:2Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.

Isaiah 65:14ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiæ 50:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiæ 50:10Isaiæ 50