Isaiah 51:22
Hæc dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo: Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meæ: non adjicies ut bibas illum ultra. + 51.22 Ecce. HIER. Prædixit captivitatem futuram, nunc hortatur ad pœnitentiam, ut evadant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
Cross References
Psalms 35:1In finem. Servo Domini ipsi David. + 35.1 In finem sermo. CASS. Agit hic de errore quorumdam, etc., usque ad qui tamen imminet omnibus. Non est timor ante oculos: quia dolus, id est, quia carni obedit non Deo, cum ratio aliud insinuet, quod videat Deus etsi non alius: vel, quod videt ipse injustus, a Deo scit, ut inveniatur ab ipso eodem quod iniquitas sua est habenda odio apud Deum et omnes homines. ID. Primo, asserit mala esse ex homine. 1
Isaiah 29:9Obstupescite et admiramini; fluctuate et vacillate; inebriamini, et non a vino; movemini, et non ab ebrietate. + 29.9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.
Isaiah 51:17[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad fæces. + 51.17 Elevare, elevare. ID. Eos hortatur ad pœnitentiam qui in passione negaverunt; vel in infidelitate perstiterunt, clamantes, Crucifige, crucifige Joan. 19., etc. Calicem iræ. ID. Solent medici amarissimum antidotum, etc., usque ad unde non patet quod de ultima captivitate hoc dicitur.
Isaiah 54:9Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te. + 54.9 Sicut in diebus Nœ, etc. Ut credat sanctorum congregatio misericordiam Domini sempiternam, et ad punctum esse desertos, ut amici Dei fœdere æterno fiant: majorum ponit exempla.
Jeremiah 50:34Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus: judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
Lamentations 3:15He Replevit me amaritudinibus; inebriavit me absinthio.