Isaiæ 54:7
Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For a small moment have I forsaken thee; but with great mercies will I gather thee.
In Context
Cross References
Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1
Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.
Isaiah 27:12Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Ægypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël. + 27.12 Ab alveo. LXX: ab Euphrate, etc., usque ad quia habet turbidas aquas, et non perpetuas.
Isaiah 43:5Noli timere, quia ego tecum sum; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. + 43.5 Ab Oriente. Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, ab omnibus scilicet mundi partibus.
Isaiah 56:8Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël: Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.]