bible.software › Isaiah › Isaiah 62 › Isaiah 62:9
Isaiah 62:9
Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they that have gathered it shall eat it, and praise the LORD; and they that have brought it together shall drink it in the courts of my holiness.
In Context
8Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suæ: Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti. + 62.8 Juravit per Filium scilicet, qui Dei virtus est et Dei sapientia. In dextera. In Filio. Unde: Omnia in sapientia fecisti Psal. 103., qui et brachium et fortitudo Patris: Unde, Omnia per ipsum facta sunt Joan. 1.. Si dedero triticum tuum. Triticum Judæorum et vinum sæpe dedi inimicis eorum, sicut in libro Judicum legitur Judic. 6.: quod in tempore messis Madianitæ irruebant et eorum fruges colligebant. Et quando captivi ducti sunt, Samaritani qui eorum messes comederent, substituti sunt. Sed in hoc loco intelligit cibum Ecclesiæ, virtutes, et bona opera, corpus Christi et sanguinem. Id est laudes, opera, quæ cum idolis impenderas, dæmones comedebant. Sed post adventum Filii Dominus delectatus est in eis. Triticum ergo et vinum, cibus scilicet Judæorum corpus Christi et sanguinem significabant. Unde, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus Joan. 6.. Hoc hodie non sumitur ab hæreticis, paganis, Judæis, inimicis Ecclesiæ.
10Transite, transite per portas, præparate viam populo: planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. + 62.10 Per portas. Ministros Ecclesiæ, qui alios introducunt. Vel virtutes, quæ ducunt in cœlum, quasi de virtute in virtutem. Planum facite iter. Auferendo scandala; in baptismo remittendo peccata. Eligite. Vel, projicite secundum Septuaginta, quod est, auferte duritiam infidelitatis a cordibus hominum; vel, reprobos et duros a consortio fidelium.
Read all of Isaiah 62
Cross References
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
Deuteronomy 14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. + 14.23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.
Deuteronomy 16:14et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.
This Verse In Other Editions
Study Isaiah 62:9