The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 63 › Isaiah 63:2

Isaiah 63:2

Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? + 63.2 Quare ergo. ID. Tanquam dicant angeli: Didicimus, etc., usque ad magis tibi clementia convenit quam crudelitas.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore art thou red in thine apparel, and thy garments like him that treadeth in the winefat?

In Context

1[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. + 63.1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus.

3Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. + 63.3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur.

Read all of Isaiah 63

Cross References

Revelation 19:15Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis. + 19.15 Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 63:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 63:1Isaiah 63Isaiah 63:3 →