Jeremiæ 1:18
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. + 1.18 Et in columnam. De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis I Tim.. Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnæ Ecclesiæ, et Paulo et Barnabæ dederunt dextras communionis. Regibus Juda. ID. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
Cross References
Jeremiah 6:27Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. + 6.27 Et probabis. ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7
Jeremiah 20:11Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt: confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
Jeremiah 26:12Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis. + 26.12 Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.
Jeremiah 34:20et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.
Jeremiah 37:7et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
Jeremiah 38:18Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum, et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.