Jeremiæ 1:5
[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Cross References
Exodus 33:12Dixit autem Moyses ad Dominum: Præcipis ut educam populum istum: et non indicas mihi quem missurus es mecum, præsertim cum dixeris: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
Psalms 71:5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem. 1
Isaiah 49:1[Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei. + 49.1 Audite, insulæ. HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.
Jeremiah 1:10ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.]
Jeremiah 25:13Et adducam super terram illam omnia verba mea, quæ locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes: