The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 1 › Jeremiæ 1:6

Jeremiæ 1:6

Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.] + 1.6 A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then said I, Ah, Lord GOD! behold, I cannot speak: for I am a child.

In Context

5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.

7Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.

Read all of Jeremiæ 1

Cross References

Exodus 4:1Respondens Moyses ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent: Non apparuit tibi Dominus.

Exodus 6:12Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis? + 6.12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.

1 Kings 3:7Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.

Jeremiah 4:10Et dixi: [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?] + 4.10 Et dixi: Heu, heu, heu, Domine Deus. Quia supra dixit, in tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini, etc., et nunc dicit, peribit cor regis, etc., turbatur propheta, et in se putat Deum mentitum, nec intelligit illud longe post, hoc in proximo futurum tempore.

Jeremiah 32:17[Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non erit tibi difficile omne verbum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 1:5Jeremiæ 1Jeremiæ 1:7 →