Jeremiæ 1:9
Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: [Ecce dedi verba mea in ore tuo: + 1.9 Et misit, etc. ID. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat prædicandi. ID. Quatuor tristibus duo læta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.]
Cross References
Exodus 4:15Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus: et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. + 4.15 Et ego ero in ore tuo et in ore illius, etc. ORIG. Non solum Mosi promittitur aperiri os a Domino, sed et Aaron. Dicitur enim: Ego aperiam os tuum et os illius, et instruam vos quæ faciatis.
Deuteronomy 18:17Et ait Dominus mihi: Bene omnia sunt locuti.
Isaiah 6:6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, + 6.6 De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.
Isaiah 50:4[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum. + 50.4 Dominus dedit, etc. ID. Quamvis possint hæc referri ad Isaiam, proprie tamen referuntur ad Christum, quasi diceret: Qui olim talia operatus sum, et modo similia operari possum, non est potentia imminuta.
Isaiah 59:21Hoc fœdus meum cum eis, dicit Dominus: spiritus meus qui est in te, et verba mea quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.] + 59.21 Hoc fœdus, ut scilicet eos sanguine Filii redimam, et ipsi præcepta mea faciant, et me moriter teneant et hoc est, Spiritus meus, qui est in te,
Jeremiah 15:19Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos. + 15.19 Si separaveris, etc. ID., Moral., lib. 18, c. 23. Vilis quippe est Deo præsens mundus, pretiosa est ei, etc., usque ad qui ab amore præsentis sæculi loquendo quæ potest, humanam animam evellit. Quasi os meum. HIER. Consideremus quantam mercedem habeat sermo doctoris, si ab errore quempiam liberare voluerit, et de peccantium numero revocare.