Jeremiæ 10:14
Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. + 10.14 Stultus. HIER. Stultus comparatione Dei, etc., usque ad omnia enim contraria assumpsit Deus, ut contraria dissolvat. Falsum est. ORIG. Quod ordine suo fingit. Falsum est enim quod conflavit, sicut stultus est omnis homo a scientia, stultum etiam est quod facit. Non est spiritus. HIER. Notandum quod in hoc capite ventus et spiritus uno nomine apud Hebræos appellantur ruah.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 5:4Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini: caput autem Dagon, et duæ palmæ manuum ejus abscissæ erant super limen: + 5.4 Caput. Superbia diaboli, qui est initium omnis peccati Eccle. 10.. Super. RAB. Finem præfinitum significat, in quo cessaret idololatria. Limen enim finis est itineris.
Psalms 97:7moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. + 97.7 Moveatur. ID. Id est, indulcetur mare legis, ligno crucis in eo posito. Et plenitudo ejus. Universa legis sacramenta, etc., usque ad sed flumina, etc. Terram. CASS. Id est, omnem peccatorem. 1
Psalms 115:8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo. + 115.8 Vota mea reddam. Non ubique, sed, in atriis, id est, in catholica Ecclesia, non hæreticorum. Domus Domini. Quæ sit, ostendit. In conspectu omnis populi. CASS. Publice debet laudari, qui pro omnibus pati voluit, ut plures ædificentur. Vota mea reddam. Meipsum, qui sum imago Dei quæ reddenda est Deo, etc., usque ad et apertius hic nominat Jerusalem. AUG. Sed ne quis putet per Jerusalem Judæos solos significari, qui hoc nomine gloriantur, audiat sequentem Psalmum: Laudate Dominum, omnes gentes. Hæc sunt atria Domini, ille enim populus. 1
Proverbs 30:2[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum. + 30.2 Stultissimus. Filii hujus sæculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua Luc. 16.. Et Apostolus: Si quis videtur esse sapiens in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens I Cor. 3.. Non didici ab homine, sed, donante Deo, ut sanctorum scientiam noscam. Et Apostolus: Nos stulti propter Christum: iterum ait, Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Sapientiam vero non hominum, scilicet neque principum hujus sæculi, qui destruuntur.
Isaiah 44:11Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.