Jeremiæ 10:20
Tabernaculum meum vastatum est; omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas. + 10.20 Tabernaculum. ID. Plangit Jerusalem tam facilem factam subversionem suam, etc., usque ad magna pars eorum interfecta atque deleta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 7:8Nec aspiciet me visus hominis; oculi tui in me, et non subsistam. + 7.8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.
Isaiah 49:20Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem.
Isaiah 51:18Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
Jeremiah 4:20Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra: repente vastata sunt tabernacula mea; subito pelles meæ.
Jeremiah 31:15Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis: luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt. + 31.15 Vox in. ID. Quidam Judæorum hunc locum sic exponunt, etc., usque ad Hebræos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. Rachel plorans. Rachel mater Joseph, etc., usque ad flere dicitur pueros juxta se interfectos.
Lamentations 2:4Daleth Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion; effudit quasi ignem indignationem suam.