The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 10 › Jeremiæ 10:22

Jeremiæ 10:22

Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. + 10.22 Vox auditionis. ID. Hæc omnia quæ præteritus et præsens sermo describit, etc., usque ad qui stulte egerunt, et Dominum non quæsierunt. Draconum. Vel Struthionum. Symmachus, Syrenarum, ut pro hominibus habitent scilicet dracones, et omnia venenata: vel struthiones, quæ solitudini familiares in desertis nascuntur et nutriuntur. Aut Syrenes, scilicet quædam monstra et dæmonum phantasmata.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Behold, the noise of the bruit is come, and a great commotion out of the north country, to make the cities of Judah desolate, and a den of dragons.

In Context

21Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. + 10.21 Grex. ID. Septuaginta: pecora. Quod juxta historiam stare non potest: in tam longa enim obsidione pecora non durassent.

23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. + 10.23 Scio, etc. Erubescant, qui aiunt unumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via ejus, etc.; unde David: A Domino gressus hominis dirigetur Psal. 36..

Read all of Jeremiæ 10

Cross References

Jeremiah 2:15Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam: posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustæ sunt, et non est qui habitet in eis. + 2.15 Nunquid servus. ID. Ex hoc loco Judæ in superbiam elati, etc., usque ad Maledictus Chanaam, servus erit fratribus suis Gen. 9.. Leones. Secundum anagogen, leones intelligimus, etc., usque ad Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum Osee 7..

Jeremiah 5:15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus: gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur. + 5.15 Ignorabis linguam, etc. ID. In Hebræo: Non intelliges quid loquatur. Est enim malorum solatium, si habeas hostes, quos rogare valeas, qui intelligant preces tuas.

Jeremiah 6:22Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ. + 6.22 Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent.

Habakkuk 1:6Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 10:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 10:21Jeremiæ 10Jeremiæ 10:23 →