The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 10 › Jeremiæ 10:25

Jeremiæ 10:25

Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Pour out thy fury upon the heathen that know thee not, and upon the families that call not on thy name: for they have eaten up Jacob, and devoured him, and consumed him, and have made his habitation desolate.

In Context

24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. + 10.24 In judicio, et non in furore. HIER. Quasi, quæ patimur, justa sunt, etc., usque ad gentes autem, quæ non cognoverunt te, non judicium, sed indignationem merentur.

Read all of Jeremiæ 10

Cross References

Psalms 14:4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit; + 14.4 Ad nihilum, etc. AUG. Hæc est perfectio, ut nihil in homine valeat malignus, et ut hic sit in conspectu, id est, certe sciat, malignum non esse, nisi qui a Creatore ad creata convertitur. Malignus, id est, diabolus, despicitur; ut cum dixit: Vade retro, Satanas, etc. E contra, timentes Dominum glorificat. Juravit, quando apostolis certissima veritate promisit: Jam non dicam vos servos, sed amicos. 1

Psalms 79:6cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? + 79.6 Cibabis AUG. Exponit hic passiones, quas sancti tempore adventus passuri sunt. Quasi diceret: Etsi optem Christi adventum, tamen eo tempore multa passuri sumus, quia cibavit, etc. In mensura, etc. AUG. Pro viribus tuis ut erudiaris, non opprimaris; unde: Fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra, etc. I Cor. 10.. Vel, pro modo culparum. 1

Isaiah 64:7Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ.

Jeremiah 30:16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. + 30.16 Propterea. ID. Sub Zorobabel hæc facta cognoscimus, etc., usque ad sed plenius atque perfectius in Christo complentur.

Jeremiah 50:17Grex dispersus Israël: leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. + 50.17 Leones ejecerunt, etc. Teglathphalasar qui partem magnam Judæorum in Assyrios transtulit, et Sennacherib qui decem tribus in montes Medorum traduxit, hi leones appellantur.

Lamentations 2:22Thau Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur: quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.]

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 10:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 10:24Jeremiæ 10