The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 10 › Jeremiæ 10:5

Jeremiæ 10:5

in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. + 10.5 Nolite ergo timere. Solent plerique gentium dæmones colere ne officiant, et alios exorare, ut proficiant: unde Virgilius, Æneid. 3: Nigram hiemi pecudem, zephyris felicibus albam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

They are upright as the palm tree, but speak not: they must needs be borne, because they cannot go. Be not afraid of them; for they cannot do evil, neither also is it in them to do good.

In Context

4argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: + 10.4 Argento et auro. ID. Ut fulgore materiæ simplices occupet et decipiat. Hic error usque ad nos pervenit, ut religionem in divitiis arbitremur.

6Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. + 10.6 Non est similis tui. Non est similis tui Domine, deorum, scilicet qui ab hæreticis finguntur.

Read all of Jeremiæ 10

Cross References

Deuteronomy 4:28Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.

Psalms 115:5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus. + 115.5 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. AUG. Qui prior passus est, dat imitari passiones suas; et ideo: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Emit eam sanguine quem pro eis fudit, ne dubitarent pro eo mori. Hoc ergo pretio comparatus, confitetur conditionem suam: O Domine, quia ego, etc. 1

Isaiah 16:12Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.] + 16.12 Sancta sua. Ad sanctam, scilicet Ecclesiæ, quæ conabitur sua facere, non prævalebit: non enim statim perfecte virtutem capimus. Non valebit. In eis scilicet non invenient auxilium, in quibus sperabat, et sic apparuit, quia incassum colebat.

Isaiah 44:9Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.

Isaiah 45:20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. + 45.20 Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.

Isaiah 46:7Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 10:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 10:4Jeremiæ 10Jeremiæ 10:6 →