Jeremiæ 10:8
Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. + 10.8 Involutum. ID. Aliter non decipit; falsitas involvitur, veritas, etc., usque ad dum cœli sibi colorem ostendunt, et cœlestia promittunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But they are altogether brutish and foolish: the stock is a doctrine of vanities.
In Context
Cross References
Psalms 135:18et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus: 1
Isaiah 44:19Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant: Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam? ante truncum ligni procidam?
Jeremiah 4:22Quia stultus populus meus me non cognovit: filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. + 4.22 Quia stultus populus. HIER. Quia principes populi mei non cognoverunt, etc., usque ad quem semper cupiebat videre? Sapientes sunt, etc. ID. Sapientes malitiosi, etc., usque ad non sapientia, sed versutia et calliditas vocatur.
Jeremiah 51:17Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. + 51.17 Stultus factus est. Bene post subversionem Babylonis reprehendit fabricatores idolorum, quia per stultitiam humanæ mentis facta sunt opera vana et risu digna: quia nec spiritus in eis, nec vox, nec ulla efficacia: unde nec se, nec cultores suos in die visitationis liberare possunt. Confusus est. RAB. Demonstrata subversione Babylonis, redit propheta ad auctorem tanti judicii: quia non est potestas nisi a Deo, qui dominatur in regno hominum, et cui voluerit dabit illud.
Habakkuk 2:18Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
Romans 1:21Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt: sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: + 1.21 Obscuratum. AMBR. Nebula enim erroris texit cor illorum, quia cum Creatorem ex iis quæ fecit pulchra, amplius honorificare debuerint, obtusi sunt, relicto illo.