Jeremiæ 11:10
Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 9:7Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Ægypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
Judges 2:12Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
Judges 2:19Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
2 Kings 17:7Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
Psalms 78:8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis. + 78.8 Iniquitatum nostrarum. BEDA. Id est, quas a patribus contraximus, quibus scilicet jam non debetur correctio, sed damnatio, nisi adsit gratiæ tuæ miseratio. Scriptum est enim: Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Et, Visitabo peccata patrum in filios, usque in tertiam et quartam generationem Ezech. 18. Antiquarum. CASS Non dicit de præteritis tantum, cum et hoc tempore quidam Judæi idola sequerentur; sed similium antiquis, quibus innumeris annis peccaverunt. Anticipent. ID. Ante judicium quod timet omnis homo, quia nisi indulgentia præveniat in judicio, non absolvitur reus. Nimis. Ne quis de actibus præsumat. 1
Isaiah 24:5Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum.