Jeremiæ 11:14
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. + 11.14 Tu ergo. ID. Præcipitur prophetæ, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 32:10dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam. + 32.10 Dimitte me, etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ.
Proverbs 26:24Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
Jeremiah 11:11Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. + 11.11 Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas.
Jeremiah 14:12Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
Hosea 5:6In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis.