Jeremiæ 11:15
Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? + 11.15 Quid est, etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 50:16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam. + 50.16 De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt. 1
Proverbs 10:23Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia. + 10.23 Quasi per risum stultus operatur scelus. Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, prævidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi pœna sequetur ultionis.
Proverbs 21:27Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
Proverbs 28:9Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
Isaiah 50:1[Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram. + 50.1 Hæc dicit Dominus: Quis est? HIER. Post vocationem gentium, post captionem fortis, cujus præda divisa est apostolis, loquitur ad populum Judæorum super Sion quæ superius ait: Dereliquit me Dominus, etc. Vendidi. Ego autem carnalis sum venundatus sub peccato Rom. 7.. Qui facit peccatum servus peccati est Joan. 8.. Unde: Non regnet peccatum in corpore vestro Rom. 6..
Jeremiah 3:1[Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. + 3.1 Vulgo dicitur: si dimiserit. Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. Si dimiserit vir. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et hæreticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Tu autem fornicata es. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Tamen revertere. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quæ post adulterium audet reverti ad virum.