The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 11 › Jeremiæ 11:17

Jeremiæ 11:17

Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.] + 11.17 Et Dominus. Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelæ grandis flamma ejus descendit in te.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For the LORD of hosts, that planted thee, hath pronounced evil against thee, for the evil of the house of Israel and of the house of Judah, which they have done against themselves to provoke me to anger in offering incense unto Baal.

In Context

16Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. + 11.16 Ad vocem loquelæ. HIER. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum.

18[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. + 11.18 Tu autem. HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur.

Read all of Jeremiæ 11

Cross References

2 Samuel 7:10Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, + 7.10 Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.

Psalms 44:2[Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis. + 44.2 Eructavit. AUG., HIER. Intus enim fatur Propheta, etc., usque ad antequam sit quod facturus est. Consilium vero Patris est Verbum. Bonum. Quo omnia bona facta sunt. Dico. Id est, Verbum profero: idem hic quod prius; sed in ipso verbo omnia opera Dei esse dicit; unde: Quod factum est in ipso vita erat, ut nihil sit in opere quod non prius fuit in consilio. De hoc dicitur: Semel locutus est Deus. Calamus. Non sono, qui transit, comparat Verbum: sed scripto, quod manet. Vel, velociter, quia non aliud post aliud, sed omnia simul in uno Verbo æterno. Velociter. Virtus prophetiæ, quæ non sub cruciatu humano cogitat quod de arcano divinitatis aliis divulgat. 1

Psalms 80:15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. + 80.15 Pro nihilo forsitan. CASS. Si Deo resistemus, ipse non contradicit inimicis nostris, nec manum defensionis super eos ponit. 1

Isaiah 61:3ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. + 61.3 Coronam. Cum scilicet viderint de Judæis plurimos credidisse, et pro lugubri indumento stolam mundissimam accipere. Pro cinere. Pro luctu et dolore fructuum suorum, cum scilicet viderint gentes ad fidem confluentes, habebunt oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris.

Jeremiah 7:9furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis:

Jeremiah 12:2Plantasti eos, et radicem miserunt: proficiunt, et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 11:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 11:16Jeremiæ 11Jeremiæ 11:18 →