bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 11 › Jeremiæ 11:3
Jeremiæ 11:3
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus + 11.3 Maledictus. ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And say thou unto them, Thus saith the LORD God of Israel; Cursed be the man that obeyeth not the words of this covenant,
In Context
2[Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, + 11.2 Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuæ super dorsum inimicorum tuorum Gen. XLIX., etc. Jerusalem. Ecclesiæ, quæ est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur.
4quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: + 11.4 Eduxi eos. HIER., ORIG. Nos quoque eduxit Deus de Ægypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei. Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Isræl Ezech. 14.. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Exod. 3. Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum Luc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator.
Read all of Jeremiæ 11
Cross References
Deuteronomy 28:15Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et cæremonias, quas ego præcipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istæ, et apprehendent te. + 28.15 Quod si audire nolueris. Sicut custodientibus mandata promisit benedictionem, sic negligentibus pronuntiat maledictionem.
Jeremiah 31:32non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Ægypti, pactum quod irritum fecerunt: et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
This Verse In Other Editions
Study Jeremiæ 11:3