Jeremiæ 11:4
quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum: + 11.4 Eduxi eos. HIER., ORIG. Nos quoque eduxit Deus de Ægypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei. Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Isræl Ezech. 14.. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Exod. 3. Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum Luc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 17:8Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum. + 17.8 Daboque tibi et semini tuo.
Exodus 23:21Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes: quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
Leviticus 26:3Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, + 26.3 Si in præceptis Quid fieri, quid vitari deberet, prædixit. In fine quæ observantibus præmia, quæ prævaricantibus supplicia debeantur enumerat. Si in præceptis. ID. Hæc ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quæ in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliæ. Mandata mea. Quale est illud: Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur, et hujusmodi. Dabo vobis pluvias, etc. Et dabo, et superfluum est, consuetudine locutionis nostræ, sed more scripturarum additum. Temporibus. ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam
Deuteronomy 4:20Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hæreditarium, sicut est in præsenti die.
Deuteronomy 5:6Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.