The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 11 › Jeremiæ 11:9

Jeremiæ 11:9

Et dixit Dominus ad me: [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. + 11.9 Inventa est conjuratio. ORIG. Inventa est colligatio in viris Juda, etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto me, A conspiracy is found among the men of Judah, and among the inhabitants of Jerusalem.

In Context

8Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.]

10Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.

Read all of Jeremiæ 11

Cross References

Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]

Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. + 8.10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.

Hosea 6:9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.

Micah 7:2Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur.

Matthew 21:38Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus. + 21.38 Hic est hæres. Patet principes sacerdotum non per ignorantiam, sed per invidiam occidisse Jesum, cum scirent eum esse, cui dicitur: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2.; unde et consulentes sibi aiebant: Si dimittimus eum sic Joan. 2., etc. Habebimus hæreditatem. Hæreditas Christi quam resurgens possedit, Ecclesia est, quam moliebantur præripere Judæi: dum fide ejus exstincta justitiam quæ ex lege est, gentibus persuadere conabantur.

Matthew 26:15et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. + 26.15 Quid vultis. Quasi vile mancipium tradens, ponit in potestate ementium quantum velint dare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Jeremiæ 11:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 11:8Jeremiæ 11Jeremiæ 11:10 →