Jeremiæ 12:1
[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum: verumtamen justa loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? + 12.1 Justus quidem, etc. HIER. Contra omnes inique agentes disputatio est, sicut in illo Psalmista: Quam bonus Isræl Deus his qui recti sunt Psal. 72., etc. Sed præcipue contra hæreticos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:4[Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
Job 8:17Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. + 8.17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:
Job 13:3Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio: + 13.3 Sed tamen ad Omnipotentem loquar. Ibid. Cum Omnipotente loquimur, dum ejus misericordiam deprecamur. Cum eo disputamus, dum nos illius justitiæ conjungentes facta nostra subtili indagatione discutimus. Vel cum Deo disputat qui hic ei obediens, post cum eo populos judicabit, qui etiam interim de iniquis judicare non cessat.
Job 24:12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur. + 24.12 De civitatibus fecerunt vi gemere. Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.
Psalms 37:1Psalmus David, in rememorationem de sabbato. + 37.1 Psalmus David in rememoratione de sabbato. AUG., CASS. Ut peccatum, quod prorsus fugere nequimus, semper in memoria habeamus, ut nos ab eo saltem temperemus, hic pœnitentiæ inducit multis modis cruciatum, ita ut ipsum Job videatur proponere tironibus in exemplum, ut cruciatus amplectantur, minores quidem meritis, quibus ab æterna pœna liberamur. AUG. Sabbatum est requies æternitatis, quam perdere formidat peccati conscius, et habere desiderat graviter afflictus. 1
Psalms 51:4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum. + 51.4 Cogitavit. Ibid. Levis mens, præceps dictio, non ante cogitat quam loquatur, unde: In ore stultorum est cor eorum. Sicut novacula, etc. Ibid. Quæ dum promittit innovationem, incidit ita ille dolosus, Antichristus scilicet, beatitudinem, et occidit. 1