Jeremiæ 12:10
Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis. + 12.10 Pastores multi, etc. HIER. Audiant hæc, qui principes volunt esse, etc., usque ad qui populum Dei dissipaverunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 3:14Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra. + 3.14 Vos enim depasti. ID. Reor hoc fuisse inter senes et principes veteris populi, quod inter presbyteros et episcopos nostri temporis. Vineam meam. ID. Vineam de Ægypto transtulisti. Vinea Domini Sabaoth domus Isræl est Psal. 79..
Isaiah 43:28et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.]
Jeremiah 3:19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
Jeremiah 23:1[Væ pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ meæ ! dicit Dominus. + 23.1 Væ pastoribus, etc. HIER. Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiæ; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, Super eos suscitabo pastores Ezech. 34., etc.
Jeremiah 25:37et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris Domini.
Jeremiah 39:3et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.