Jeremiæ 12:11
Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. + 12.11 Desolatione. ORIG. Quoniam Judæi compleverunt mensuram patrum suorum et addiderunt ad prophetarum occisionem, etiam Salvatoris, etc, usque ad Seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam æternam I Cor. 17..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 7:2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. + 7.2 Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.
Isaiah 57:1[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus. + 57.1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt.
Jeremiah 9:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? + 9.9 Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.
Jeremiah 9:11Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum: et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator. + 9.11 Et dabo Jesusalem. ID. Cum ecclesiastici doctores deficiunt, etc., usque ad et qui dicit, Inhabitabo et inambulabo in eis Lev. 26..
Jeremiah 10:25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
Jeremiah 14:2[Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.