Jeremiæ 12:16
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.]
Cross References
Deuteronomy 10:20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
Psalms 106:35Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 1
Isaiah 2:3et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. + 2.3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
Isaiah 19:23In die illa erit via de Ægypto in Assyrios; et intrabit Assyrius Ægyptum, et Ægyptius in Assyrios, et servient Ægyptii Assur. + 19.23 In die illa. Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit. ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Isaiah 65:16in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. + 65.16 Quia oblivioni. HIER. Ut non idolorum meminerint, etc., usque ad Forsitan et in futuro pristinæ conversationis memoria omnino delebitur.