Jeremiæ 12:4
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 24:6Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. + 24.6 Maledictio vorabit terram. Sicut in principio benedixit Deus omni creaturæ, sic in fine maledicit his qui terreni sunt; nec peregrini, sed habitatores terræ: et qui in ea peccant, obliti conditionis suæ contra se mutuo debacchantes. Et pauci remanebunt, qui habeant imaginem cœlestis.
Jeremiah 4:28Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. + 4.28 Cogitavi et non pœnituit me, etc. Ut prædictam auferrem sententiam, et ira sævientis non perveniret ad finem; minatus est Dominus per Jonam, sed impendentem gladium lacrymarum et gemituum magnitudo superavit.
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Jeremiah 9:9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea? + 9.9 Nunquid super his ID. Sæpe versiculum istum repetit, ut malis eorum enumeratis inferat se juste facere quod facit.
Jeremiah 14:2[Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.