Jeremiæ 12:6
Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.] + 12.6 Nam et fratres, etc. HIER. Potest hoc de Christo intelligi, contra quem fratres clamaverunt: Crucifige eum: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 6:15Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
Psalms 12:3usquequo exaltabitur inimicus meus super me? + 12.3 Usquequo exaltabitur, etc. CASS. Dicit quia, ante adventum Christi, diabolus captivos tenebat homines. Vel super me, id est, meam crudelitatem, quia toto orbe colitur, et quia sic orbis interit, plorat. 1
Proverbs 23:8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. + 23.8 Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.
Isaiah 31:4Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus. + 31.4 Quia hæc dicit. HIER. Hoc de illis, qui cum Sedecia in captivitatem ducti, post septuaginta annos, Domino miserante, reversi sunt, cæsis in Ægypto Isrælitis et Ægyptiis, in quorum auxilio confidebant.
Jeremiah 9:4Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. + 9.4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..
Jeremiah 11:21Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: