Jeremiæ 12:7
[Reliqui domum meam; dimisi hæreditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. + 12.7 Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 33:12Et Benjamin ait: [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo: quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.] + 33.12 Et Benjamin. Videtur historiæ alludere, quia Benjamin patriarcha et propheta Jacob spiritu plenus unice amabat, et dispensatione Dei, locus divino cultui mancipatus, ejus tribui custodiendus decernitur; unde addit: Quasi in thalamo tota die, etc. Amantissimus. Christus est amantissimus Dei Patris, qui de seipso ait: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17.. Hic habitat in dextera Patris confidenter, cui dicitur: Sede a dextris meis Psal. 109.. Aliter: Benjamin, de filio doloris filius dextræ dictus, exprimit Paulum de persecutore apostolum et vas electionis factum: ipse enim de hac tribu fuit; dignum autem erat ut sicut Domini præcursor prophetali oraculo prædictus est, ita magister gentium universo mundo profuturus, inter magna Ecclesiæ mysteria prædicaretur. In cujus mente Christus fiducialiter habitavit, cum inter innumera pericula coram gentibus et regibus eum constanter prædicavit. De cujus anima dicitur: Quasi thalamo tota die morabitur. Vel maritali connubio mira oblectatione perfruens, et virtutum prole fecundans, nulliusque vitii inquietudine secretum placidissimi pectoris derelinquens; vel in ea quasi in thalamo residens, tanquam sponsus speciosus, virgineas credentium mentes per prædicationem ejus suis jungit amplexibus. Unde: Adducentur regi virgines post eam Psal. 43.. Ipse quoque ait: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo II Cor. 11.. Divinitas quoque in humanitate Christi habitat confidenter. In thalamo morabitur, significat quod in utero Virginis cœlesti sponso juncta est Ecclesia, quæ in fortitudine potentiæ Christi et in operibus fiducialiter requiescit. Et inter humeros illius requiscet. Humeris onera portantur, ideo in eis robusta patientia designatur. Tanto autem libentius Christus in illo requievit, quanto pro ipso durissimos labores toleravit: tanto arctius amplexus est, quanto ab illius amplexu nullo terrore avulsus est. Unde ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Rom. 8.
Psalms 106:40Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. + 106.40 Effusa est. AUG. Vel, effusus est contemptus, etc., usque ad et quid fecit etiam de illis seductis? Ecce. 1
Jeremiah 7:14faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo: + 7.14 Sicut feci Silo. Abjeci Silo, abjecturus et templum: abjeci decem tribus, abjecturus et duas tribus. Quidquid illi populo minatur, timeamus et nobis, ne similia faciamus.
Jeremiah 11:15Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? + 11.15 Quid est, etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit.
Jeremiah 22:5Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus hæc.