The Bible Software
bible.software › Jeremiæ › Jeremiæ 14 › Jeremiæ 14:20

Jeremiæ 14:20

Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi. + 14.20 Cognovimus, Domine, etc. ID. Quasi: Et nos et patres nostri eadem dementia Dei præcepta negleximus, etc., usque ad nondum venerant ad iniquitatis cumulum: quod in Christi morte completum est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

We acknowledge, O LORD, our wickedness, and the iniquity of our fathers: for we have sinned against thee.

In Context

19Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio. + 14.19 Nunquid projiciens, etc. HIER. Ut ubi fuerat cultus Dei et tranquillitas, ibi sit seditio et hostilis fremitus. Si quando nostra Sion nosterque Judas abominabilis abjicitur, nequaquam miremur, sed dicamus quod sequitur.

21Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum. + 14.21 Solii gloriæ. Templi, vel cujuslibet sancti, in quo, sicut scriptum est, Thronum ejus in terra allisisti. Tunc alliditur atque destruitur, cum ab eo multitudine peccatorum Deus offenditur. Sed quia culpa perditur, Domini clementia sustentatur, quæ mutatur severitate sententiæ, si irritum faciat Dominus pactum suum quo nobis pollicitus est salutem.

Read all of Jeremiæ 14

Cross References

2 Samuel 12:13Et dixit David ad Nathan: Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David: Dominus quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. + 12.13 Dixitque Nathan ad David, etc. RAB. ex Euch. Omnia tamen, quæ pro peccato prædicta sunt ei, postmodum toleravit. Deus delictum delet, sed inultum non deserit. Aut enim homo in se pœnitens punit, aut Deus hæc cum homine vindicans percutit. Non igitur peccato parcitur, quia sine vindicta non laxatur. Sic enim David audire post confessionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen multis post cruciatibus afflictus effugiens reatum culpæ quam perpetraverat exsolvit. Sic nos salutis unda a culpa primi parentis absolvimur, sed absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra vel per nos vel per seipsum Deus resecat etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis perpetuo non vult videre.

Ezra 9:6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,

Job 33:27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

Psalms 51:3[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? + 51.3 Quid gloriaris in malitia, etc. CASS. Prima est invectio in Dœg, ut fideles corroboret, contra Antichristum et ejus complices. 1

Jeremiah 3:13Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus. + 3.13 Verumtamen scito. Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuæ et superbiæ colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis.

Jeremiah 14:7Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ: tibi peccavimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Jeremiæ 14:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Jeremiæ 14:19Jeremiæ 14Jeremiæ 14:21 →